 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VIAVSENSIS*
IN GANA NOVA CONDITUR DIOECESIS
VIAVSENSIS.
Ad efficacius consulendum aeternae spirituali saluti atque regimini Christifidelium in Gana degentium, nuper est petitum ut
e divisa dioecesi Sekondiensi-Takoradiensi nova constitueretur Ecclesia. Quapropter Venerabiles
Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium
Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum,
quorum interest, votis, admotae postulationi concedendum esse putarunt. Nos
igitur de universi Dominici gregis bono solliciti talem sententiam ratam
habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi
Sekondiensi-Takoradiensi separamus territorium districtuum civilium qui
exstant in parte septemtrionali eiusdem ecclesiasticae circumscriptionis
quique patrio sermone nuncupantur Juabeso-Bia, Sefwi Wiawso, Bi biani-Ahwiawso-Bekwai
et Aowin Suaman; ex eoque novam condimus dioecesim Viavsensem, quam
metropolitanae Sedi A Litore Aureo suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi
sedem poni in urbe « Wiawso » atque templum ibidem situm, Deo in honorem sancti
Ioseph, Sponsi beatae Mariae Virginis, dicatum, ad dignitatem cathedralis
ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Andreae Dupuy,
Archiepiscopo titulo Saelesiensi et in Gana Apostolico Nuntio, onere imposito
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad memoratam Congregationem
remittendi. Volumus denique singula et omnia hac Apostolica Nostra Constitutione
decreta plene vim sortiri suam tam nunc quam in posterum usque tempus,
contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo secundo mensis Decembris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo
secundo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card.
TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 5, pp. 379-380
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana
|