IN SENEGALIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KOLDAËNSIS.
Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Senegalia eiusque regi
mini facilius et efficacius consulendum nuper esset petitum ut, divisa
Ziguinchorensi dioecesi, nova ibidem circumscriptio ecclesiastica
constitueretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules,
qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature
perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Ioannis Pauli
Gobel, Archiepiscopi titulo Calatini in Campania et in eadem Natione Nuntii
Apostolici, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, qui
gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae,
talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate haec decernimus. A
Ziguinchorensi dioecesi separamus territorium districtuum civilium, qui patrio
sermone nuncupantur Kolda, Sedhiou et Valingara; ex eoque novam condimus
dioecesim Koldaënsem, quam metropolitanae Ecclesiae Dakarensi suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione
subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Kolda » atque templum
paroeciale Deo in honorem « Notre-Dame des Victoires » ibidem exstans ad
dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas
leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater
Ioannes Paulus Gobel, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda
sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem mittenda. Hanc denique
Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo secundo mensis Decembris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo
secundo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card.
TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 5, pp. 380-381
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana