 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PORTUS GAITANI*
VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR IN
COLUMBIAE FINIBUS, PORTUS GAITANI APPELLANDUS.
Manifestavit Dominus gloriam et misericordiam suam in
Columbia evangelizationis opus largis benedictionibus ditando. Nos quidem
pastorali movemur sollicitudine ut Dei salutari a praecepta quam aptissima
ratione ibi praedicentur omniaque loca contingant. Cum vero petitio ad Nos
pervenerit ut in Columbiana terra nova quaedam circumscriptio ecclesiastica
erigeretur propositum istud Nobis iustum visum est; de consilio ergo
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, habito quorum interest favorabili
voto, haec statuimus et decernimus: novum Vicariatum Apostolicum condimus nomine
Portus Gaitani appellandum, qui constet ex territorio partis australis-occidentalis Praefecturae Apostolicae Vichadaënsis necnon municipio vulgo dicto «
Puerto Gaitán », hactenus pertinente ad dioecesim Villavicentiensem. Omnia quae
ad christifidelium bonum pertinent novi Vicariatus Apostolici sollicitis curis
Societatis Mariae Montfortanae, quae ibidem sub Deiparae praesidio fructuosam
iam navavit operam, libenter ac fiduciose concredimus. Haec omnia diligenter
ad expedienda Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, Archiepiscopum titulo
Midilensem et Nuntium Apostolicum in Columbia legamus, facta videlicet facultate
quemvis alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi; re
tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione sine mora mittantur. Contrariis rebus
quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Decembris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo
secundo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card.
TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 7, pp. 565-566
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana
|