 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PORTUS CARRENIENSIS*
VICARIATUS APOSTOLICUS « PORTUS CARRENIENSIS » APPELLANDUS
IN COLUMBIAE FINIBUS CONSTITUITUR.
Spiritali fidelium bono consulentes, Nostram convertimus mentem ad
ecclesialem communitatem Vichadaėnsem in Columbia, quam ad altiorem volumus
dignitatem evehere. Nos enim, qui gravissimo fungimur munere Supremi Pastoris
totius Dominici gregis, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Beniamino
Stella, Archiepiscopo titulo Midilensi, in memorata Natione Nuntio Apostolico,
concedimus ut tale inceptum ad rem perducatur. Quapropter, sententiam
excipientes Congregationis pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa, de
Nostrae Apostolicae auctoritatis plenitudine, territorium Praefecturae
Apostolicae Vichadaėnsis - excepta eiusdem parte australi-occidentali quae
noviter erectum Vicariatum Apostolicum Portus Gaitani constituet - in novum
erigimus Vicariatum Apostolicum Portus Carreniensis appellandum.
Nos praeterea hunc novum Vicariatum sollicitis concredimus curis Congregationis
Sanctissimi Redemptoris. Haec quae statuimus perficienda committimus Venerabili
Fratri Beniamino Stella, quem diximus, eidem tribuentes necessarias et
opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem
pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis,
cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Decembris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo
secundo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card.
TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 5, pp. 378-379
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana
|