The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NDALIENSIS*

IN BENINO NOVA DIOECESIS NDALIENSIS APPELLANDA ERIGITUR.

 

Ubi catholica fides haud parum habuit incrementum, Nos laetantes festinamus Ecclesiae etiam aptas structuras regimenque instituere. Cum quidem expostulatum sit ut denuo divideretur archidioecesis Parakuensis, in Benino, opportunum visum est, ad spiritale bonum christifidelium ibidem degentium, ex territorio eiusdem archidioecesis Parakuensis partem seiungere, districtus scilicet civiles vulgo dictos N'Dali , Bembereke , Kalale , Nikki , Perere et  Sinende , et novam ex iis dioecesim erigere. Ideo, re mature deliberata auditoque voto Venerabilis Fratris Andreae Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis et Nuntii Apostolici in Benino, nec non Congregationis pro Gentium Evangelizatione, in supra dicto territorio constituimus dioecesim Ndaliensem nuncupandam, eamque Metropolitanae Ecclesiae Parakuensi suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam facimus. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo N'Dali ponimus, ecclesiam vero Deo in honorem Sancti Marci Evangelistae dicatam in eadem urbe exstantem ad gradum ecclesiae Cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Ad sacrorum alumnorum institutionem quod attinet, iuris communis serventur praescripta, prae oculis Congregationis pro Institutione Catholica habitis normis, ut in posteros annos numerus rite semper augescat quam doctissimorum Ecclesiae ibidem ministrorum. Quod autem ad novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt. Cum novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones et quilibet clerici illi Sedi in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Documenta autem et acta quae conditam dioecesim respiciunt, ad eiusdem Curiam mittantur atque ibidem in tabulario serventur. Haec autem, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Andreae Dupuy, Archiepiscopo titulo Saelesiensi et Nuntio Apostolico in Benino, vel, eo absente, illi qui negotia curat Apostolicae Sedis in eadem regione, ac omnes eis tribuimus necessarias et convenientes facultates, etiam subdelegandi quemvis virum in dignitate ecclesiastica constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione sincerum actus effectae exsecutionis exemplar sedulo mittendi. Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo secundo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 7, pp. 564-565

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 

top