The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ORIZABENSIS*

IN REPUBLICA MEXICANA NOVA DIOECESIS
ORIZABENSIS APPELLANDA ERIGITUR

 

Adiutorium ferre cupientes sollicitis pastoribus, ubi rerum adiuncta id poscant novas ecclesiasticas constituimus circumscriptiones, ut numerosiores nostrae aetatis homines valeant copiose e fontibus divinae misericordiae salutem haurire. Cum ergo nuper Venerabilis Frater Sergius Obeso Rivera, Archiepiscopus Ialapensis, audita Conferentia Episcopali Mexicana, enixe postulaverit ab Apostolica Sede ut ex parte sibi commissae archidioecesis nova crearetur dioecesis, eius petitioni satisfacere volumus. Quamobrem, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Leonardi Sandri, Archiepiscopi titulo Aemoniensis seu Civitatis novae et in Republica Mexicana Apostolici Nuntii, audito consilio Congregationis pro Episcopis, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis statuimus ut ab archidioecesi Ialapensis separetur integrum territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum: Alcultzingo, Aquila, Astancinga, Atlahuilco, Ciudad Mendoza, Huiloapan de C., Ixhuatlancillo, Ixtaczoquitlán, La Perla, Magdalena, Maltrata, Mariano Escobedo, Mixtla de A., Nogales, Orizaba, Rafael Delgado, Río Blanco, San Andrés Tenejapa, Santa Ana Atzacan, Soledad Atzompa, Tehuipango, Tequila, Texhuacán, Tlaquilpan, Tlilapan, Xoxocotla et Zongolica; atque ex ita distractis partibus nova erigeretur dioecesis, Orizabensis appellanda, quam metropolitanae Ecclesiae Ialapensi suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro Episcopis obnoxiam facimus. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo nuncupata Orizaba statuimus, templumque inibi exstans, Deo in honorem sancti Michaëlis Archangeli dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. In eadem ecclesia Cathedrali instituatur, ad normam iuris, Capitulum Canonicorum. Ad Seminarii alumnorum institutionem quod attinet, iuris communis serventur praescripta, prae oculis habitis Congregationis pro Institutione Catholica praeceptis. Cum fas erit, selecti sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur. Quod autem ad novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura horumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt. Documenta et acta quae conditam hanc dioecesim respiciunt, ad eandem Curiam mittantur ibique in tabulario serventur. Simul ac dioecesis Orizabensis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero clerici Seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Ad haec omnia perficienda delegamus memoratum Nuntium Apostolicum in Republica Mexicana vel, ipso absente, negotiorum Sanctae Sedis in eadem Republica gestorem, necessarias et opportunas eidem tribuendo facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito remittendi ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis. Has Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum tempus volumus, quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo quinto mensis Aprilis, anno Domini bismillesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 7, pp. 571-573

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top