IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
FLORUMPRATENSIS*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
FLORUMPRATENSIS
Venerabiles Fratres Rolandus Brandes, Episcopus Ioinvillensis, Titus Buss,
Episcopus Rivi Australis, et Eusebius Ansgarius Scheid, Archiepiscopus
Metropolita Florianopolitanus, audita Conferentia Episcoporum Brasiliae, ab
hac Apostolica Sede antea petiverunt ut, quibusdam distractis territoriis a
circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova dioecesis conderetur ad aptius
consulendum spirituali bono Christifidelium ibidem commorantium. Nos, praehabito
faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo
Cannensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro
Episcopis admotae postulationi concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra
potestate quae sequuntur decernimus atque iubemus. Separamus singulatim: a
dioecesi Ioinvillensi integrum territorium, prout nunc lege civili
circumscribitur, municipiorum nuncupatorum Blumenau, Gaspar, Indaial, Pomerode,
Rio dos Cedros et Timbó; a dioecesi Rivi Australis integrum territorium municipiorum
Benedito Novo et Doutor Pedrinho; ab archidioecesi Florianopolitana integrum
territorium municipiorum Ilhota, Luiz Alves, Navegantes, Penha et Piçarras;
atque ex ita seiunctis territoriis novam constituimus dioecesim Florumpratensem
patrio sermone appellandam « Blumeneau », quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia, simul sumpta, prout in civili lege exstant, nunc
terminantur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Blumenau » ponimus, ibique
situm paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Pauli Apostoli dicatum, ad
gradum ac dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, mandantes ut in eo, ad
normam iuris, Canonicorum Capitulum instituatur. Praeterea dioecesim
Florumpratensem suffraganeam facimus metropolitanae sedi Florianopolitanae
eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Florianopolitani pro
tempore subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
statuimus, perficienda committimus memorato Apostolico Nuntio, vel, absente
eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Brasilia, eisdem tribuentes
necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere prorsus
imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Aprilis,
anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus
Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 9, pp. 658-659
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana