IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BONGAIGAONENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
BONGAIGAONENSIS
APPELLANDA ERIGITUR
Ultra flumen Brahmaputra in regione septemtrionali, benignitate Dei crevit
his annis christianorum agmen. Quo aptius opus evangelizationis ibidem expleri
possit, expostulatum est ut vastissima archidioecesis Guvahatina divideretur
atque nova illic erigeretur ecclesiastica circumscriptio. Quamobrem, praehabito
favorabili voto quorum interest, audito consilio Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis statuimus ut ab
archidioecesi Guvahatina separetur septemtrionale territorium, quod districtus
civiles amplectitur vulgo nuncupatos: Bongaigaon, Barpeta, Dhubri Kokrajhar,
Nalbari, cum exceptione tamen paroeciae in loco v.d. Kumarikatta, atque ex ita
distracto territorio nova erigatur dioecesis, Bongaigaonensis appellanda, quam
metropolitanae Ecclesiae Guvahatinae suffraganeam atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam facimus. Sedem novae
dioecesis in urbe vulgo nuncupata Bongaigaon statuimus, templumque inibi
exstans, Deo in honorem sancti Alberti dicatum, ad gradum et dignitatem
ecclesiae cathedralis evehimus,
iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Ad Seminarii
alumnorum institutionem quod attinet, iuris communis serventur praescripta,
prae oculis habitis Congregationis pro Institutione Catholica praeceptis. Cum
fas erit, selecti sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur. Quod autem
ad novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum
administrationem, sede vacante administratoris electionem, fidelium iura
horumque similia, serventur praescripta Iuris Canonici. Documenta et acta quae
conditam hanc dioecesim respiciunt, ad eandem Curiam mittantur ibique in
tabulario serventur. Simul ac dioecesis Bongaigaonensis erectio ad effectum
deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in
cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero clerici
Seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in
cuius territorio legitimum habent domicilium. Ad haec omnia perficienda
delegamus Venerabilem Fratrem Laurentium Baldisseri, Archiepiscopum titulo
Diocletianensem atque Nuntium Apostolicum in India vel, eo absente, negotiorum
Sanctae Sedis in eadem Natione gestorem, cui sane necessarias et opportunas
tribuimus facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito remittendi ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis. Has Litteras Nostras firmas esse volumus, quibuslibet rebus
nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Maii,
anno Domini bismillesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
|
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Ioannes B. Re, Substitutus.
Petrus López Quintana, Protonot. Adsessor.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 10, pp. 705-706
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana