IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI LAURENTII*
IN PARAGUAIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
SANCTII LAURENTII
Magno perfundimur gaudio quoties Nobis datur occasio novae erigendae
dioecesis in animarum salutem. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Philippus
Iacobus Benítez Avalos, Archiepiscopus Metropolita Sanctissimae Assumptionis,
audita Conferentia Episcopali Paraguaiana, ab hac Apostolica Sede petivisset ut,
quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis
conderetur, Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Laurentio
Baldisseri, Archiepiscopo titulo Diocletianensi et in eadem Natione tunc
Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi
perquam libenter concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur Nostrae
potestatis nunc sequentia decernimus. Ab archidioecesi Sanctissimae Assumptionis
separamus integrum territorium paroeciarum quae patrio sermone nuncupantur:
Capiatá, Guarambaré, Inmaculada Concepción de Posta Ibycuá, Itá, Itauguá, Nueva
Italia, Nemby, San Antonio, San Lorenzo, San Miguel de Posta Leiva, Santo
Domingo Savio, Villeta, Yparacaí et Ypané; atque ex ita distracto territorio
novam constituimus dioecesim Sancti Laurentii, quae iisdem limitabitur
finibus quibus praedictae paroeciae, simul sumptae, nunc terminantur. Sic
conditae Ecclesiae sedem in urbe « San Lorenzo » ponimus, ibique situm
paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Laurentii dicatum, ad gradum et
dignitatem cathedralis Ecclesiae evehimus, mandantes ut in eo, ad normam iuris,
Canonicorum Capitulum instituatur. Praeterea dioecesim Sancti Laurentii
suffraganeam facimus metropolitanae sedi Sanctissimae Assumptionis eiusque
Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sanctissimae Assumptionis pro tempore
subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae hisce sub
plumbo Litteris post maturam deliberationem praescripsimus, perficienda
committimus Venerabili Fratri Antonio Lucibello, Archiepiscopo titulo Thuriensi
et in Paraguaia Apostolico Nuntio, vel, absente eo, illi, qui ibidem curat
negotia Apostolicae Nuntiaturae, eisdem tribuentes necessarias et opportunas
facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Maii, anno
Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus
Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 9, pp. 660-661
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana