IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PRISRIANENSIS*
ADMINISTRATIO APOSTOLICA PRISRIANENSIS
APPELLANDA CONDITUR
Apostolicum munus supremi Ecclesiae Pastoris ab ipso Domino Nobis commissum
summa diligentia explicare contendimus, ut ipsius salubres monitiones ac
beneficia omnia loca attingant cunctasque afficiant gentes. Idcirco Nos res
disponere contendimus ut hoc facilius commodiusque eveniat, unde homines de
Christi Domini thesauris, salienti veluti e fonte, quam amplissima salutaria
dona percipiant. Quandoquidem igitur efflagitatum est ut dioecesis
Scopiensis-Prisrianensis, quae in 'Macedonia et Iugoslavia reperitur,
divideretur, ita ut territorium dioecesis Scopiensis-Prisrianensis, quod in
praesentia in Iugoslavia invenitur, a dioecesi ante memorata distraheretur, de
sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Nos Apostolica Nostra
potestate freti, statuimus et decernimus ut Administratio Apostolica
Prisrianensis condatur, quae complectetur, ut supra diximus, territorium
quod nunc ad Iugoslaviam pertinet eaque sedem locabit in urbe Prisrianensi.
Cetera cuncta ad iuris normas legesve absolvantur, contrariis rebus minime
obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto et vicesimo mensis Maii, anno
Domini bis millesimo, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 11, pp. 772-773
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana