IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GOSPICEN-SENIEN*
IN CROATIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
GOSPICENSIS-SENIENSIS,
QUAE SUFFRAGANEA ERIT METROPOLITANAE SEDI FLUMINENSI,
ANTEA FLUMINENSI-SENIENSI NUNCUPATAE
Ad Christifidelium spirituali bono aptius consulendum, Venerabilis Frater
Antonius Tamarut, Archiepiscopus Metropolita Fluminensis-Seniensis, amplum ob
numerum incolarum in circumscriptione ecclesiastica sua commorantium ab hac
Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio ab eadem circumscriptione
nova conderetur dioecesis. Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Iulio
Einaudi, Archiepiscopo titulo Villamagnensi in Tripolitana et in Croatia
Apostolico Nuntio, de consilio Secretariae Status admotae postulationi
libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate ab
archidioecesi Fluminensi-Seniensi, posthac Fluminensi appellanda, separamus
decanatus: Gospić, Ogulin (sine paroeciis: Lukovdol, Plemenitas, Vrbovsko),
Otočac, Senj (sine paroecia Krmpote) et Slunj atque ex ita seiunctis locis novam
constituimus dioecesim Gospicensem-Seniensem, cuius sedem ponimus in urbe
Gospić dum ibique exstans templum, Deo in honorem Annuntiationis Beatae Mariae
Virginis ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus. Praeterea
dioecesim Gospicensem-Seniensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi
Fluminensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Fluminensis
subicimus. Cetera omnia vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Iulio Einaudi, quem
diximus, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum
exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Maii,
anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef. |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 8, pp. 619-620
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana