IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NEOGRANDICASENSIS*
IN MEXICO PRAELATURA TERRITORIALIS
NEOGRANDICASENSIS
AD GRADUM AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR
IISDEM SERVATIS FINIBUS ET NOMINIBUS
SIVE DE CURIA SIVE IN LINGUA LOCI PROPRIA
Constat praelaturam territorialem Neograndicasensem his postremis temporibus numero cleri operibusque ecclesialibus auctis aliquod incrementum
obtinuisse. Qua re, cum Venerabilis Frater Hilarius Chávez Joya, Episcopus
Praelatus Neograndicasensis, unanimi consensu Conferentiae Episcoporum Mexici,
ab hac Apostolica Sede petiverit ut eadem Praelatura territorialis ad gradum et
dignitatem dioecesis eveheretur, Nos existimantes id in animarum bonum esse
cessurum, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Iusti Mullor García,
Archiepiscopi titulo Volsiniensis et tunc in memorata Natione Apostolici
Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter
concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate praelaturam
territorialem Neograndicasensem ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus,
iisdem servatis finibus, quibus nunc ipsa terminatur, et nominibus sive de
Curia sive in lingua loci propria. Sic conditae dioecesis sedem episcopalem in
urbe « Nuevo Casas Grandes » ponimus, ibique exstans templum, Deo in honorem
Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis dicatum, ad gradum et dignitatem
Ecclesiae cathedralis evehimus. Insuper Venerabilem Fratrem Hilarium Chávez
Joya, hactenus memoratae praelaturae Ordinarium, ipsius dioecesis
Neograndicasensis Episcopum ac Pastorem nominamus. Praeterea statuimus ut
nova dioecesis, sicut hactenus Praelatura territorialis Neograndicasensis
fuit, suffraganea sit metropolitanae sedi Chihuahuensi, et illius Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi Chihuahuensis subicimus. Cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili
Fratri Leonardo Sandri, Archiepiscopo titulo Aemoniensi seu Civitatis novae et
in Mexico Apostolico Nuntio, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem, quam
diximus, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc
denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Iunii, anno Magni
Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 9, pp. 661-662
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana