*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
IANAUBENSIS
Maiori bono Christifidelium studentes consulere Venerabiles Fratres Gerardus
Maiella de Castro, Episcopus Montisclarensis, et Anselmus Müller, Episcopus
Ianuariensis, audita Conferentia Episcopali Brasiliae, ab hac Apostolica Sede
petiverunt ut, quibusdam seiunctis locis a circumscriptionibus ecclesiasticis
suis, nova conderetur dioecesis. Nos vero, praehabito faventi voto Venerabilis
Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis et in eadem Natione
Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi
libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae
sequuntur decernimus atque iubemus. A dioecesi Montisclarensi separamus
territorium, prout nunc civili lege circumscribitur, municipiorum patrio sermone
nuncupatorum: Janaúba, Porteirinha, Pai Pedro, Serranópolis, Nova Porteirinha,
Riacho dos Machados, Varzelândia, Ibiracatu, Verdelândia, Rio Pardo de Minas,
Montezuma, Indaiabira, Santo Antônio do Retiro, Vargem Grande, São João do
Paraíso et Ninheira; a dioecesi autem Ianuariensi seiungimus territorium, prout
nunc civili lege circumscribitur, municipiorum nuncupatorum: Espinosa, Mamonas,
Monte Azul, Gameleira, Catuti, Mato Verde, Jaíba et Matos Cardoso atque ex ita
distractis locis novam constituimus dioecesim Ianaubensem, quae iisdem
limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta, prout in civili
lege exstant, ad praesens terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe
Janaúba ponimus, ibique situm paroeciale templum Sacro Cordi Iesu dicatum, ad
gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus, mandantes ut in eo, ad
normam iuris, Canonicorum Capitulum instituatur. Praeterea dioecesim Ianaubensem
suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Adamantinae eiusque Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi Adamantini pro tempore subicimus. Cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus, perficienda
committimus Venerabili Fratri Alfio Rapisarda, quem diximus, vel, absente eo,
illi, qui ibidem curat negotia Apostolicae Nuntiaturae, eisdem tribuentes
necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito
ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Iulii, anno bis
millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, pp. 124-125
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana