 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LAETITIAE*
IN COLUMBIA PRAEFECTURA APOSTOLICA
LAETITIAE AD GRADUM
VICARIATUS APOSTOLICI ATTOLLITUR IMMUTATIS FINIBUS ET NOMINE
Cum in Praefectura Apostolica Laetitiae, intra fines Nationis Columbianae
sita et dioecesi Sanctae Rosae de Osos concredita, catholica religio haud parva
suscepisset incrementa, ut missionariis inibi studiose alacriterque operantibus
meritum tribueretur testimonium laudis simulque eorum animi confirmarentur ad
novos maioresque in dies exanclandos labores, visum est eandem Praefecturam
Apostolicam ad gradum Vicariatus Apostolici esse evehendam. Nos igitur de totius
Dominici gregis bono solliciti, audita rataque habita tali sententia a
Venerabili Fratre Nostro Cardinale Praefecto Congregationis pro Gentium
Evangelizatione relata, summa, qua fungimur, potestate Praefecturam Apostolicam
Laetitiae ad gradum Vicariatus Apostolici attollimus, immutatis finibus
et nomine; quem quidem dioecesis Sanctae Rosae de Osos assiduis curis, uti
adhuc, committimus. Haec omnia perducet ad exitum Venerabilis Frater Beniaminus
Stella, Archiepiscopus titulo Midilensis et in Columbia Apostolicus Nuntius, cui
iniungimus onus authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad memoratam
Congregationem remittendi. Hanc denique Nostram Constitutionem iugiter ratam
esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo tertio mensis Octobris,
anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 421-422
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana
|