*
NOVA IN CONGO
PRAEFECTURA APOSTOLICA
CONDITUR
LIKUALENSIS APPELLANDA
De universa catholica familia solliciti, cuncta disponere solemus ut Evangelii
nuntius et Domini salutaria beneficia omnia loca contingant et quam
efficacissime vel ad longinquos populos perveniant. Nunc gentes versantur ob
oculos Nostros quae in Congo commorantur: iis omnibus ex partibus opportuna
subsidia commodare properamus. Quapropter Congregationis pro Gentium
Evangelizatione de sententia, audito favorabili quorum interest suffragio,
adsentiente Venerabili Fratre Mario Roberto Cassari, Archiepiscopo titulo
Truentino atque in Congo Apostolico Nuntio, Praefecturam Apostolicam
Likualensem condimus, quae in regione civili « Likouala » locatur eaque a
dioecesi Uessitana distrahenda, et eam curis demandamus Congregationis S.
Spiritus sub tutela Immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae. Haec omnia
ad expedienda Venerabilem Fratrem, quem supra memoravimus, legamus, facta
videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum
subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum
sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter
mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo,
Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 2, p. 81
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana