 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GAMBELLENSIS*
IN AETHIOPIA CONSTITUITUR NOVA
PRAEFECTURA APOSTOLICA GAMBELLENSIS
Cum
esset petitum ut, divisa Praefectura Apostolica Gimmaënsi-Bongana in
Aethiopia, nova constitueretur Apostolica Praefectura, Venerabiles Fratres
Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium
Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum
quorum interest votis, censuerunt nuper ibidem novam Praefecturam Apostolicam
esse condendam pro maiore bono Christifidelium. Nos igitur, Qui gravissimum
gerimus officium supremi Pastoris totius gregis Dominici, talem sententiam ratam habentes, summa, qua fungimur, potestate sequentia decernimus. A Praefectura
Apostolica Gimmaënsi-Bongana distrahimus districtum civilem, qui patrio sermone
Gambella nuncupatur, et partem territorii districtus civilis Ilubabor; atque ex
iis locis constituimus novam Praefecturam Apostolicam Gambellensem, quam
metropolitanae Ecclesiae Neanthopolitanae aggregamus ac sollicitis curis
sodalium Societatis Sancti Francisci Salesii committimus. Quae praescripsimus
perducet ad exitum Venerabilis Frater Silvanus Marius Tomasi, Archiepiscopus
titulo Acellensis eademque in Natione Apostolicus Nuntius; qui, re acta, curabit
documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem mittenda.
Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo sexto mensis
Novembris, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo
tertio.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 2, p. 82
© Copyright 2000- Libreria Editrice Vaticana
|