*
ORDINARIATUS MILITARIS IN LITUANIA
CONDITUR
Christi discipuli nos,
« in carne ambulantes, non secundum carnem militamus — nam arma militiae
nostrae non carnalia sed potentia Deo » (2 Cor 10, 3-4). Verumtamen magni
aestimamus, qui patriam suam aliaque bona secundum iustitiam defendunt, eisque
necessaria spiritalia iuvamina providere curamus. Nunc igitur, cum inter
Apostolicam Sedem et Lituaniam inita sit pactio hunc in finem ut catholicis
christifidelibus ad copias terrestres, maritimas et aerias pertinentibus,
stabili firmioreque ratione spiritualia praestentur adiumenta, Nos Ordinariatum
Militarem in Lituania constituimus, sollicito animo cupientes ut ibidem
milites iisdem bonis frui possint quibus ceteris in nationibus christiani
gaudent eiusmodi munus exercentes. Ordinariatus militaris praedictae Dicionis
regetur normis generalibus Constitutionis Apostolicae « Spirituali militum curae
», Statutibus ab Apostolica Sede editis, legibus ecclesiasticis universalibus.
Ad haec omnia perficienda delegamus Venerabilem Fratrem Hervinum Iosephum Ender,
Archiepiscopum titulo Germaniensem in Numidia et Nuntium Apostolicum in
Lituania, vel, ipso absente, negotiorum Sanctae Sedis in eadem Republica
gestorem, necessarias et opportunas eidem tribuendo facultates, etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito remittendi ad Congregationem pro
Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis. Has Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum tempus
volumus, quibuslibet rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno Domini bismillesimo,
Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card.
RE
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, pp. 125-126
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana