 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GREGORII DE LAFERRERE*
IN ARGENTINA NOVA CONDITUR DIOECESIS GREGORII DE LAFERRERE
Haud parva laetitia afficimur quoties Nobis datur occasio novae erigendae
dioecesis in animarum salutem. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Georgius
Arturus Meinvielle, S.D.B., Episcopus Sancti Iusti, audita Conferentia Episcopali Argentina, ab hac
Apostolica Sede petivisset ut, distraetis territoriis a circumscriptione
ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur, Nos, habito faventi voto
Venerabilis Fratris Ubaldi Calabresi, Archiepiscopi titulo Fundani et in eadem
Natione tunc Apostoliei Nuntii, re mature diligenterque perpensa, admotae
postulationi perquam libenter concedendum esse putavimus. De consilio igitur
Congregationis pro Episcopis, summa Nostra potestate haec decernimus. A dioecesi
Sancti Iusti separamus integrum territorium civilis regionis patrio sermone
nuncupatae Cañuelas atque e regione La Matanza seiungimus territorium illud quod
ad meridiem exstat lineae designatae a subsequentibus viis: a via Cristianía
usque ad coniunctionem cum via Juan Manuel de Rosas; a via Juan Manuel de
Rosas usque ad coniunctionem cum ferrivia «Gral. Manuel Belgrano»; a ferrivia «Gral. Manuel Belgrano» usque ad coniunctionem cum via Bartolomé de las
Casas; a via Bartolomé de las Casas usque ad coniunctionem eum via Bruselas; a
via Bruselas usque ad coniunctionem eum via Perito Moreno; a via Perito Moreno
usque ad coniunctionem cum via Cristianía; a via Cristianía usque ad
coniunctionem cum via Don Bosco; atque ex ita distractis territoriis novam
constituimus dioecesim Gregorii de Laferrere, quae iisdem limitabitur finibus
praedictis. Sic conditae Ecclesiae episcopalem sedem in urbe «Gregorio de
Laferrere» ponimus, ibique situm templum, Deo in honorem Christi Regis
dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus, mandantes ut in
eo, ad normam iuris, Canonicorum Capitulum instituatur. Praeterea dioecesim
Gregorii de Laferrere suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Bonaërensi
eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Bonaërensis pro tempore
subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Sancti Abril y
Castelló, Archiepiscopo titulo Tamadensi et in Argentina Apostolico Nuntio, vel,
absente eo, illi, qui ibidem curat nego- tia Apostolicae Nuntiaturae, eisdem
tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus
peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique
Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno Magni Iubilaei bis millesimo,
Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card.
RE
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, pp. 126-128
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana
|