The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AGRIGENTINAE  CATANEN. MESSANEN.
PANORMITANAE SYRACUSANAE ET ALIARUM
*

ECCLESIASTICARUM PROVINCIARUM SICILIAE NOVA FIT ORDINATIO

 

Ad maiori consulendum spirituali bono Christifidelium Ecclesiarum particularium Siciliae, Nos, qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, normis Decreti Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II   Christus Dominus , n. 40, obsequentes ac prae oculis habentes can. 431, 1-2 Codicis Iuris Canonici, audito Praeside Conferentiae Episcoporum Italiae, de consilio Congregationis pro Episcopis, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. Archiepiscopalem Ecclesiam Catanensem, hucusque Sanctae Sedi immediate subiectam, et episcopalem Ecclesiam Agrigentinam, ob magna ac laeta incrementa quae iam a plurimis annis coeperunt, ad gradum Ecclesiarum metropolitanarum attollimus iisque iura ac privilegia cuncta conferimus, quibus ceterae metropolitanae Ecclesiae ad normam communis iuris fruuntur; simulque ex integro ecclesiasticas Provincias utriusque servato nomine constituimus. Catanensem et Agrigentinum nunc ipsos Episcopos, Venerabiles Fratres Aloisium Bommarito et Carmelum Ferraro, ad gradum Archiepiscoporum metropolitarum promovemus, quos iuribus privilegiisque exornamus, quibus potiuntur alii metropolitae Archiepiscopi, at oneribus similiter nectimus et officiis quibus illi itidem subiacent. Nova proinde Provincia ecclesiastica Catanensis constabit quidem ex metropolitana Ecclesia Catanensi atque ex suffraganeis Ecclesiis Iaciensi, usque nunc immediate subiecta, et Calatayeronensi, hactenus archidioecesi Syracusanae suffraganea. Simili modo, nova erecta ecclesiastica Provincia Agrigentina constabit ex metropolitana Ecclesia Agrigentina, exque suffraganeis Ecclesiis Calatanisiadensi, hucusque metropolitanae Ecclesiae Montis Regalis suffraganea, et Platiensi, hactenus archidioecesi Syracusanae suffraganea. Praeterea ecclesiastica Provincia Panormitana constabit ex metropolitana Ecclesia Panormitana atque ex suffraganeis Ecclesiis Cephaludensi, Mazariensi, Drepanensi et Montis Regalis, usque nunc metropolitana, quae prorsus arehiepiseopalem dignitatem retinebit. Ecclesiasticam autem Provinciam Syracusanam component Ecclesiae eiusdem nominis et suffraganeae dioeceses Ragusiensis ae Netensis. Denique ecclesiasticam Provinciam Messanensem-Liparensem-Sanctae Luciae efformabunt Ecclesia eiusdem nominis, cui manebunt suffraganeae dioeceses Rerbitensis et Pactensis. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Andreae Cordero Lanza di Montezemolo, Archiepiscopo titulo Tuscanensi et in Italia Apostolico Nuntio, eidem tribuentes necessarias atque opportunas facultates quem libet alium delegandi, virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito, cum primum fas erit, sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Episcopis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Decembris, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, pp. 128-129

 

Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top