*
NOVA IN BURKINA FASO PROVINCIA
ECCLESIASTICA CONDITUR, BOBODIULASSENSIS APPELLANDA, QUAE AD DIGNITATEM
ARCHIEPISCOPALEM ET METROPOLITANAM EVEHITUR
Afrorum ecclesiales communitates vigere iam laetantes
cernimus atque ut eae usque volumus floreant et Christi salutem omnibus
exhibeant. Nunc fideles, qui in Burkina Faso sunt, ob oculos versantur, ad
quorum salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta aptare properamus.
Itaque quorum interest cognitis suffragiis, de consilio Congregationis pro
Gentium Evangelizatione, Apostolica Nostra usi potestate, distractis
dioecesibus Bobodiulassensi, Banforensi, Deduguensi, Diebuguensi et Kunensi a
Sede metropolitana ragaduguensi, novam Provinciam ecclesiasticam condimus
Bobodiulassensem appellandam eamque in principali Sede Bobodiulassensi
locandam. Ipsa denique ad Archidioecesis metropolitanae dignitatem evehetur, cui
nectentur dioeceses Banforensis, Deduguensis, Diebuguensis et Nunensis, veluti
suffraganeae Sedes. Renuntiamus exinde Venerabilem Fratrem Anselmum Titianma
Sanon, hactenus Episcopum Bobodiulassensem, Archiepiscopum Metropolitam
Bobodiulassensem. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Marium Zenari
deputamus, Archiepiscopum titulo Iuliensem, atque in Burkina Faso Apostolicum
Nuntium, facta videlicet facultate quempiam virum in ecclesiastica dignitate
constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur,
quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur,
contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae. apud Sanctum
Petrum, die quinto mensis Decembris anno Domini bis millesimo, Pontificatus
Nostri tertio et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card.
TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 4, p. 195
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana