The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KUPELAňNSIS*

IN BURKINA FASO NOVA CONDITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA,
KUPELAňNSIS APPELLANDA, QUAE AD DIGNITATEM
ARCHIEPISCOPALEM ET METROPOLITANAM ATTOLLITUR

 

In omnes Ecclesias pastorali permoti studio curam continenter adhibemus, ut salutifera Domini benefici a quam amplissimam multitudinem attingant. Ideo Nos aptare festinamus ecclesiastica instituta ad proposita haec commodius assequenda et aptius explenda. Quapropter, cum in Burkina Faso catholicum nomen feliciter amplificari videamus, iis quorum interest rogatis sententiam, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Seclusis dioecesibus KupelaŽnsi, Fada NgurmaŽnsi et Kayana a metropolitana Sede Uagaduguensi, novam ex iis Provinciam ecclesiasticam condimus KupelaŽnsem appellandam, eiusdem vocabuli obtinentem Sedem, quam ad archidioecesis metropolitanae gradum attollimus, cuique dioeceses Fada NgurmaŽnsis et Kayana erunt suffraganeae. KupelaŽnsem Episcopum, in praesentiarum Venerabilem Fratrem Seraphinum Rouamba, dignitate Archiepiscopi Metropolitae honestamus secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Marium Zenari, Archiepiscopum titulo Iuliensem, atque in Burkina Faso Apostolicum Nuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini bis millesimo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 4, p. 196

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top