 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LAFIENSIS*
IN NIGERIA NOVA
CONDITUR DIOECESIS LAFIENSIS
Petitum est nuper ut e
divisis Makurdensi et Iosensi Ecclesiis nova in Nigeria constitueretur
dioecesis ad aptius consulendum aeternae spirituali saluti atque regimini
Christifidelium ibidem commorantium. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri
S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui. Congregationi pro Gentium
Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque eorum, quorum
interest, votis, admotae postulationi concedendum esse putarunt. Nos igitur de
universi Dominici gregis bono solliciti talem sententiam ratam habentes, summa
Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Makurdensi separamus
territorium regionis civilis, quae patrio sermone nuncupatur Nasarawa, cum decem
locis « Local Government Areas », videlicet Karu, Keffi, Lafia, Obi, Awe,
Doma, Nasarawa, Toto, Keana et Kokana; ab archidioecesi autem Iosensi seiungimus
tres « Local Government Areas », videlicet Akwanga, Nasarawa Eggon, Wamba; ex
iisque novam condimus dioecesim Lafiensem, quam metropolitanae Sedi Abugensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Lafia
atque templum ibidem situm, Deo in honorem sancti Villelmi dicatum, ad
dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri
Osvaldo Padilla, Archiepiscopo titulo Piensi et in Nigeria Apostolico Nuntio,
onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad memoratam
Congregationem remittendi. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc
et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis
Decembris, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo
tertio.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 2, p. 83
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana
|