*
IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS ZARIENSIS APPELLANDA
Totius dominici gregis spiri tale
curantes summa diligenti a bonum, studiose contendimus ut Christi Evangelium
ubique terrarum nuntietur rectaque ratione explanetur. Nunc vero de
Christifidelibus deque cunctis hominibus bonae voluntatis in Nigeria cogitamus
atque res disponere properamus ut salutiferae ibi veritatis praedicatio
facilius commodiusque eveniat. Accepta igitur sententia Congregationis pro
Gentium Evangelizatione, ab archidioecesi Kadunaėnsi regionem, vulgo dictam «Kaduna», decem «Local Government Areas», scilicet «Zaria, Sabon Gari, Soba,
Ikara, Makarfi, Kubau, Kudun, Giwa, Bernin Gwari et Igabi », cum exceptione
districtuum civilium vulgo «Rigasa» nec non «Rigachukun», abstrahimus
quibus nova dioecesis constituitur Zariensis appellanda. Novae ecclesialis
communitatis sedem in urbe vulgo dicta «Zaria» locamus templumque ibidem in
honorem Christi Regis dicatum ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis,
cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Zariensem
metropolitanae sedi Kadunaėnsi suffraganeam efficimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Cetera cuncta ad Iuris
Canonici normas exsolvantur. Ad explenda quae per has Litteras statuimus
Venerabilem Fratrem Osvaldum Padilla, Archiepiscopum titulo Piensem atque in
Nigeria Apostolicum Nuntium, legamus. Re denique ad exitum perducta, documenta
apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem quam diximus diligenter
mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini bismillesimo,
Pontificatus Nostri tertio et vigesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card.
RE
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, p. 130
© Copyright 2000
- Libreria Editrice Vaticana