IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GUAPIENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA GUAPIENSIS
IN COLUMBIA AD GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI
ATTOLLITUR IMMUTATIS FINIBUS ET NOMINE
Cum Praefectura Apostolica
Guapiensis in Columbia, Ordini Fratrum Minorum concredita, in religione
catholica haud parva susceperit incrementa, ut iisdem patribus inibi
adlaborantibus sollicitis meritum tribueretur testimonium laudis simulque eorum
excitarentur animi ad novos maioresque suscipiendos labores, visum est eandem
Praefecturam Apostolicam ad gradum Vicariatus Apostolici esse evehendam.
Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui
Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis
habitisque faventibus votis quorum interest, deliberaverunt ut huiusmodi optatum
acciperetur. Nos igitur, Qui gravissimum gerimus officium Supremi Pastoris
Ecclesiae, audita rataque habita tali sententia, summa, qua fungimur, potestate
Praefecturam Apostolicam Guapiensem ad gradum Vicariatus Apostolici attollimus,
immutatis finibus et nomine, atque Ordinis Fratrum Minorum assiduis curis
committimus. Ad haec perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Beniaminum
Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem et in memorata Natione Apostolicum
Nuntium, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad
Congregationem, quam diximus, remittendi. Hanc denique Nostram Constitutionem
nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo tertio mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 422-423
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana