IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI THOMAE APOSTOLI
CHICAGIENSIS SYRORUM-MALABARENSIUM*
IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
NOVA EPARCHIA CONDITUR NOMINE SANCTI THOMAE APOSTOLI CHICAGIENSIS
SYRORUM-MALABARENSIUM
Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, cuius est praesertim sub lumine
doctrinae Concilii Oecumenici Vaticani II consulere quoque communitatibus
Christifidelium Orientalium per orbem terrarum versantium, sollicita de
spirituali salute atque maiore unitate regiminis fidelium Ecclesiae
Syrorum-Malabarensium, qui decursu temporum varias ob vicissitudines, propriis
regionibus relictis, se contulerunt ad hospitales terras Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis, praehahito consilio Venerabilis Praesulis Varkey
Vithayathil, C.SS.R., Archiepiscopi Maioris Ernakulamensis-Angamaliensis
Syrorum-Malabarensium atque omnibus mature perpensis, censuit ut pro memoratis
fidelibus nova Eparchia constitueretur. Nos igitur qui ut beati Petri
Successores diligentissimam curam gerimus de universo grege Dominico, ratam
habentes talem sententiam a Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus
in Audientia hodie ad Nos relatam, summa Apostolica potestate condimus
Eparchiam Sancti Thomae Apostoli Chicagiensis Syrorum-Malabarensium pro
fidelibus eiusdem ritus in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis
commorantibus, cunctis tributis propriis iuribus atque obligationibus. Quae
quidem ceteraque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium
temperentur. Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad
Congregationem, quam diximus, mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem
nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo sexto mensis Februarii, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IGNATIUS MOUSSA card. DAOUD
Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 423-424
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana