IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BEFATANAE*
IN GUINEA BISSAVIENSI NOVA
CONDITUR DIOECESIS BAFATANA
Cum ad fovendam aeternam salutem gregis Dominici in Guinea Bissaviensi eiusque
regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem
Natione nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt
praepositi, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis
Fratris Ioannis Pauli Gobel, Archiepiscopi titulo Calatini in Campania atque in
Guinea Bissaviensi Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse
accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris
universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa
Apostolica potestate haec decernimus. A Bissagensi dioecesi separamus
territorium districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Bafatà, Gabù,
Quinara, Tombali et Isola di Bolama; ex eoque novam constituimus dioecesim
Bafatanam, quam immediate subiectam Sanctae Sedi volumus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus
Episcopi sedem poni in urbe Bafatà atque paroeciale templum ibidem exstans, Deo
in honorem Virginis Mariae titulo « Nossa Senhora da Graça » dicatum, ad
dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Ioannes Paulus Gobel, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda
sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittenda.
Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Martii, anno
Domini bismillesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardo Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 424-425
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana