IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MARADIENSIS*
IN REPUBLICA NIGRITANA NOVA CONDITUR
DIOECESIS MARADIENSIS APPELLANDA
Summa diligentia totum dominicum gregem pascere nitentes, studiose adlaboramus
ut Christi Evangelium ubique terrarum nuntietur rectaque ratione explanetur.
Nunc vero de Christifidelibus deque cunctis hominibus bonae voluntatis in
Republica Nigritana degentibus cogitamus atque res disponere properamus ut
salutiferae ibi veritatis praedicatio facilius commodiusque eveniat. Accepta
igitur sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, a dioecesi
Niameyensi territorium districtuum civilium, vulgo «Maradi», «Tahoua», «Agadès»,
«Bilma», «Diffa» et «Zinder» abstrahimus novamque dioecesim constituimus
Maradiensem appellandam. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe
vulgo dicta «Maradi» locamus templumque ibidem exstans sub titulo «Notre Dame de
Lourdes» ad gradum evehimus ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis
concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Maradiensem Sanctae Sedi immediate
subiectam efficimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione obnoxiam. Cetera cuncta ad Iuris Canonici normas exsolvantur. Ad
haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Marium
Zenari, Archiepiscopum titulo Iuliensem atque in Republica Nigritana Apostolicum
Nuntium, legamus. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum
sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter
mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio decimo mensis Martii, anno
Domini bismillesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardo Erriquenz,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, p. 426
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana