The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MONTISCLARENSIS*

PROVINCIA ECCLESIASTICA MONTISCLARENSIS CONDITUR

 

Maiori Christifidelium suorum spiri tali commodo in primis satisfacere studentes, Venerabiles Fratres sacrorum Antistites Brasiliae ab hac Apostolica petiverunt Sede, et unanimi quidem mentium consensione, ut distractis quibusdam regionibus Provinciarum ecclesiasticarum Brasiliapolitanae necnon Adamantinae nova ibidem excitaretur ecclesiastica Provincia Montisclarensis in posterum nominanda. Acceptis itaque propensis et secundis sententiis eorum omnium quorum intererat, de consilio ipsius Congregationis pro Episcopis preces ita Nobis admotas excipere festinamus eaque decernimus quae hominum saluti aeternae certissime profutura arbitramur. Montisclarensem sedem episcopalem a Metropolitico iure Ecclesiae Adamantinae seiungimus ad fastigiumque Archiepiscopalis Metropolitanae Ecclesiae evehimus, concessis simul ipsi iuribus ac privilegiis cunctis quibus reliquae metropolitanae sedes ad iuris regulas fruuntur. Novam hinc conformamus Provinciam ecclesiasticam Montisclarensem quam constare volumus e Metropolitana Ecclesia eiusdem nominis tum etiam et dioecesibus Paracatuensi, quae pars hactenus fuit Provinciae Ecclesiasticae Brasiliapolitanae, tum etiam Ianaubensi ac Ianuariensi, quae adhuc ad Provinciam pertinuerunt Ecclesiasticam Adamantinam. Montisclarensem pro tempore Antistitem dignitate archiepiscopali et gradu Metropolitae augemus iuribusque instruimus ac privilegiis quibus catholicum per orbem Metropolitae ex canonum normis utuntur, sed et oneribus et officiis obstringimus quibus iidem similiter tenentur. Memoratae sedis Montisclarensis actu agentem Episcopum Venerabilem Fratrem Gerardum Maiella de Castro, O. Praem. ad dignitatem archiepiscopalem promovemus ornamusque iuribus quibus Metropolitae ornantur at obligationibus aequabiliter deligamus quibus ceteri subduntur Metropolitani Praesules. Ad haec penitus exsequenda Venerabilem destinamus Fratrem Alfium Rapisarda, Archiepiscopum titulo Cannensem atque in Brasilia Apostolicum Nuntium, cui necessarias omnes et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio addito ad Congregationem pro Episcopis mittendi, cum primum fieri potuerit, germanum exemplum actus ipsius peractae exsecutionis. Has denique Litteras Nostras tam in praesens valere tempus volumus quam in omne venturum, quibuslibet rebus causisve haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost. 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 427-428

 

Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top