IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MARALALENSIS*
IN KENIA NOVA CONDITUR DIOECESIS MARALALENSIS
Ad plenius et efficacius consulendum aeternae saluti atque regimini Christifidelium Keniae intra fines Marsabitensis dioecesis commorantium, petitum
est nuper ut ibidem nova constitueretur dioecesis. Quoniam vero Venerabiles
Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro
Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis habitoque
pariter faventi voto Venerabilis Fratris Ioannis Tonucci, Archiepiscopi titulo
Torcellani et in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem
accipiendam esse censuerunt, Nos, Qui gravissimum gerimus officium supremi
Pastoris catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica
potestate haec decernimus. A dioecesi Marsabitensi separamus territorium
districtus civilis, qui patrio sermone nuncupatur Maralal; ex eoque novam
condimus dioecesim Maralalensem, quam metropolitanae Sedi Nyeriensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Maralal
» dum templum Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, ibidem exstans, ad
dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas
leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis
Frater Ioannes Tonucci, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque
exemplis ad memoratam Congregationem mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus
non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo quinto mensis Iunii, anno
Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Horatius Cocchetti, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 11, pp. 739-740
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana