Ecclesiales communitates, in orbe dissipatae terrarum, quamvis varias prae se
ferant species formasve, in unum tamen conspirant et fidelium spiritalem
prosperitatem universae persequuntur. Nos autem omnium Ecclesiarum tueri volumus
legitimas religiosas consuetudines itemque contendimus et studemus, ut
floridiorem statum per proprium ritum illae adipiscantur. Nunc de gente
cogitamus ritus Antiocheni Syrorum in Venetiola deque eiusdem commodiore
condicione. Itaque, postquam hac de re Beatissimum Ignatium Petrum Adbel-Ahad,
Patriarcham Antiochenum Syrorum, cum Synodo Episcoporum eiusdem Ecclesiae,
itemque Episcoporum Venetiolae Conferentiae Praesidem atque Legatum Pontificium
cuius interest, necnon Venerabilem Fratrem Nostrum Ignatium Moussa S.R.E.
Cardinalem Daoud, Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Praefectum,
audivimus, iudicavimus opportunum in Natione quam supra diximus novum Exarchatum
Apostolicum condere. Quapropter Apostolica Nostra de auctoritate novum
Exarchatum Apostolicum pro fidelibus ritus Antiocheni Syrorum in Venetiola
constituimus atque congruenter erigimus. Ad haec tandem perficienda
consuetudines iuraque consentanea serventur et quae a Codice Orientali
praecipiuntur, nihil quibusvis rebus minime officientibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Iunii, anno
Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IGNATIUS MOUSSA card. DAOUD
Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praef. |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi,
Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 11, pp. 740-741