IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CHISINAUENSIS*
ADMINISTRATIO APOSTOLICA MOLDOVENSIS AD GRADUM ATQUE
DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR NOMINE CHISINAUENSIS
NONCUPATAE ET APOSTOLICAE
SEDI IMMEDIATE SUBIECTAE
Sollicitus de spirituali bono suorum Christifidelium, Venerabilis Frater
Antonius Coşa, Episcopus titulo Paestanus et Administrator Apostolicus
Moldovensis, ob incolarum copiam in circumscriptione ecclesiatica sua degentium,
ab hac Apostolica Sede petivit ut territorium eiusdem Administrationis
Apostolicae ad gradum ac dignitatem dioecesis eveheretur. Nos, Qui gravissimo
fungimur munere supremi Pastoris totius gregis Dominici, favente quoque eidem
rei Venerabili Fratre Carolo Iosepho Rauber, Archiepiscopo titulo Iubaltianensi
et in Moldova Apostolico Nuntio, de consilio Secretariae Status admotae
postulationi libenter concedendum esse putavimus rati id in animarum salutem
esse cessurum. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus.
Territorium Administrationis Apostolicae Moldovensis evehimus ad gradum et
dignitatem dioecesis nomine Chisinauensis, quam huic Apostolicae Sedi
immediate subiectam facimus. Huius novae dioecesis sedem in urbe « Chişinău »
ponimus dum ibidem situm paroeciale templum, Deo in honorem Divinae Providentiae
dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus. Mandamus
insuper ut quam primum ibi constituatur ad normam iuris communis Collegium
Consultorum, qui Episcopo valido sint auxilio. In iis autem quae respiciunt ad
Seminarii dioecesani aedificationem atque sacrorum candidatorum formationem,
serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac
regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; selecti
Seminarii alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon
sacerdotes studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur. Quae decrevimus
perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Carolo Iosepho Rauber, eidem
tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo septimo mensis Octobris, anno
Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES
B. card. Re
Congr. pro Episcopis Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n.1, pp. 8-9
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana