The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DUNDENSIS*

NOVA IN ANGOLIA EXCITATUR ECCLESIASTICA
DICIO «DUNDENSIS» RITE APPELLATA

 

Angoliae evangelizandae opus quandoquidem longissime Nobis videtur hisce proximis profecisse annis novumque attigisse florem, de eadem dilecta quidem catholica communitate placet hodie Nobis provida omnino capere consilia, unde Ecclesia iisdem etiam magis efflorescat maturescatque in locis. Omnibus nempe rebus funditus perpensis auditisque illius regionis Venerabilibus Fratribus Episcopis, pro apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine in provincia inibi civili vulgo « Lunda Norte » novam condimus circumscriptionem ecclesiasticam, cui posthac titulus erit Dundensis quaeque totam regionem complectetur communiter nuncupatam « Lunda Norte », quam propterea a dioecesi Saurimoensi legitime seiungimus. Dundensem hanc communitatem subesse veluti suffraganeam volumus Ecclesiae Metropolitanae Luandensi, eiusque cathedralem aedem statuimus sic dictam « Nossa Senhora da Conceiçao » ipsa in urbe Dundensi ita ad gradum dignitatemque provectam cathedralis templi secundum canones sacros. Has denique Apostolicas sub plumbo Litteras tam in praesens quam posterum valere in tempus iubemus, contrariis causis haudquaquam obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Novembris, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
CRESCENTIUS card. SEPE
     Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 2, p. 102

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top