IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NNEVIENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN NIGERIA, NNEVIENSIS APPELLANDA
Ministerium apostolicum summa diligentia, quod possumus, explicare
contendimus, ut Domini salutaria verba ac praecepta omnia in terrarum orbe loca
contingant. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque
eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum
interest audita consentanea sententia, haec statuimus et decernimus. Novam
dioecesim condimus Nneviensem appellandam, quae territorium regionis
civilis, vulgo Nnewi cum quattuor « Local Government Areas », scilicet « Nnewi
North, Nnewi South, Ekwusigo et Ihiala », regione excepta vulgo « Uli », ab
archidioecesi Onitshana seiungendum, complectetur. Hanc dioecesim Metropolitanae
Ecclesiae Onitshanae suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro
Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae
Nnewi vocatur, et ibidem templum Deo vocabulo Assumptionis Beatae Mariae
Virginis dicatum ad statum Cathedralis Ecclesiae attollimus. Cetera secundum
leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem
Osvaldum Padilla, Archiepiscopum titulo Piensem atque in Nigeria Apostolicum
Nuntium, delegamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in
ecelesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad finem perducta,
documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus
quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Novembris, anno Domini
bis millesimo primo, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 2, pp. 99-100
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana