IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
QUETTENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA QUETTENSIS CONDITUR
Spectantibus cunctis vereque res aestimantibus satis quidem elucet
Catholicae soliditatem communitatis maturitatemque in Pakistaniae regione, quae
« Balochistan » nuncupatur, tantos nuperius fecisse progressus ut iam sui iuris
eadem effici possit ecclesiastica dicio. Quo efficacius igitur prospiciatur
evangelizationis inceptis illum apud populum perplacet Nobis, audita prius
Congregatione pro Gentium Evangelizatione, re prorsus deliberata ac sententiis
exceptis omnium quorum refert, novam ibidem Praefecturam excitare Apostolicam.
Summa propterea pro auctoritate Nostra apostolica partes provinciae civilis iam
commemoratae « Balochistan », hucusque ad archidioecesim Karachiensem necnon
dioecesim Hyderabandensem in Pakistan iure pertinentes, seiungimus indeque
Praefecturam Apostolicam excitamus postmodum Quettensem nominandam, cum ea
praecipua eius sit civitas. Eodem praeterea consilio fines earundem
circumscriptionum ita ex integro definimus ut Archidioecesis Karachiensis sola
loca civitatis Karachiensis sibi servet propriisque cum quinque regionibus
quibus nomina: « Central », « South », « West », « East » et « Malir » et
dioecesis Hyderabadensis in Pakistan totam occupet civilem provinciam cui
titulus « Sindh ». Fidenter omnino novam hanc Praefecturam Apostolicam
pastoralibus concredimus curis Congregationis Missionariorum Oblatorum
Beatissimae Mariae Virginis, Haec vero quae decrevimus ad effectum Venerabilis
Frater deducet Alexander D'Errico, Archiepiscopus titulo Carinensis et
Apostolicus in Pakistania Nnntius. Constitutionem denique hanc Apostolicam
Nostram tam praesens in tempus valere volumus quam in futurum, quibusvis rebus
haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis
Novembris, anno Domini bismillesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 2, pp. 100-101
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana