The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MONGENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA MONGENSIS APPELLANDA
IN CIADIAE FINIBUS CONSTITUITUR

 

Universae Ecclesiae sustinentes rationes et causas, omni sollicitudine properamus ut catholica instituta fidelibus opportuna afferant beneficia eorundem necessitatibus feliciter aptentur. Nunc autem de Praefecturis Civilibus in Ciadia cogitamus, nominatim de sequentibus, scilicet Batha, Biltine, Guera, Ouaddaï et Salamat, nec non de Sub-Praefectura civili dicta Ennedi; quas circumscriptiones hactenus pertinentes ad archidioecesim Ndiamenanam et ad dioecesim Sarhensem, visum est Nobis ab his ecclesiasticis circumscriptionibus distrahere et ex illis novam condere Apostolicam Praefecturam. Idcirco, sententiam Congregationis pro Gentium Evangelizatione amplectentes, omnibus mature perpensis et favente voto Venerabilis Fratris Iosephi Chennoth Archiepiscopi titulo Milevitani et in Ciadia Apostolici Nuntii, haec statuimus et decernimus. Ex praefatis civilibus circumscriptionibus, quas dismembramus ab archidioecesi Ndiamenana et a dioecesi Sarhensi, novam condimus Praefecturam Apostolicam Mongensem appellandam, atque sollicitis archidioecesis Ndiamenanae curis commisimus.

Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Iosephum Chennoth, quem antea memoravimus, legamus, opportunis necessariisque factis facultatibus subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re tandem absoluta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione sedulo mittantur, contrariis rebus quibusvis minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
CRESCENTIUS card. SEPE
     Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 3, p. 180

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top