The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KUMASIENSIS*

KUMASIENSIS INTRA GANAE FINES CONDITUR NOVA PROVINCIA
 ECCLESIASTICA, CUIUS SEDES PRINCIPALIS EODEM NOMINE AD DIGNITATEM
 ARCHIEPISCOPALEM ET METROPOLITANAM ATTOLLITUR

 

Ad totius dominici gregis curationem arcessiti, diligentiam continenter adhibemus assiduam, ut salutifera Domini beneficia quam amplissimam ubique terrarum multitudinem attingant. Ideo Nos aptare festinamus ecclesiastica instituta ad proposita haec commodius assequenda aptiusque explenda. Quapropter his quorum interest rogatis sententiam, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Distractis dioecesibus Obuasiensi, Goasonensi, Sunyaniensi et Konongensi-Mamponganae a Sede metropolitana A Litore Aureo, omnibus ex iis dicionibus novam Provinciam Ecclesiasticam condimus Kumasiensem appellandam, cuius Sedes principalis Kumasiensis erit. Ipsa insuper ad archidioecesis metropolitanae gradum attollitur, cui dioeceses Obuasiensis, Goasonensis, Sunyaniensis et Konongensis-Mampongana ut suffraganeae posthac subiciantur. Kumasiensem Episcopum, in praesentia Venerabilem Fratrem Petrum Kwasi Sarpong, dignitate Archiepiscopi et gradu Metropolitae honestamus secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Georgium Kocherry, Archiepiscopum titulo Othonensem, atque in Gana Apostolicum Nuntium, delegamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
CRESCENTIUS card. SEPE
     Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 5, pp. 314-315

 

Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top