IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TANJUNGSELORENSIS*
IN INDONESIA NOVA CONDITUR DIOECESIS TANJUNGSELORENSIS
Ad aptius consulendum evangelizationis operi in Indonesia visum est ibidem
novam constituere dioecesim. Quapropter Congregatio pro Gentium Evangelizatione,
re mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, admotam
postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere Pastoris et Patris universi populi Dei, talem sententiam ratam habentes,
summa Apostolica potestate haec decernimus. A Samarindaënsi dioecesi separamus
partem orientalis territorii ex eaque novam condimus dioecesim Tanjungselorensem,
quam metropolitanae Sedi Pontianakensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus cuiusque limites iidem
erunt ac fines districtuum civilium qui patrio sermone Bulungan et Berau
nuncupantur. Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in urbis "Tanjung Selor"
templo Sanctae Mariae Assumptae dicato, quod ad dignitatem cathedralis ecclesiae
evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus
perducet ad exitum Venerabilis Frater Laurentius Fratini, Archiepiscopus titulo
Botrianensis atque in Indonesia Apostolicus Nuntius; qui, re acta, curabit
documenta exaranda sincerisque exemplis memoratae Congregationi mittenda. Hanc
denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum,
die vicesimo secundo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo primo,
Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 5, p. 316
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana