IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VILLARICENSIS*
VICARIATUS APOSTOLICUS ARAUCANIENSIS AD GRADUM
DIGNITATEMQUE DIOECESIS EVEHITUR QUAE VILLARICENSIS APPELLABITUR
Studiosam omnino curam
adhibemus ut spiritalia Domini beneficia omnes Christifideles diffundantur
salutiferaque veritas omnibus bonae voluntatis hominibus continuo nuntietur. Nunc
vero de progressione in fide caritateque fidelium Vicariatus Apostolici
Araucaniensis, in cara terra Chiliensi, omnino gaudemus qui altiore usque
ratione evangelicum vitae modum alacriter prosequi conantur. Consilio igitur
concedentes Congregationis pro Gentium Evangelizatione et Congregationis pro
Episcopis, auditoque favorabili eorum quorum interest voto, haec statuimus et
decernimus. Prae laudatum Vicariatum Apostolicum, praeter Insulam Paschalem
dioecesi Vallis Paradisi adnexam, Apostolica Nostra potestate ad gradum
dignitatemque dioecesis evehimus appellandae Villaricensis; quam pariter
metropolitanae Ecclesiae Sanctissimae Conceptionis suffraganeam facimus. Sic
conditae dioecesis sedem in urbe vulgo « Villarrica » statuimus ibique exstans
templum sub titulo vulgo « Sagrado Corazón de Jesús » gradu et dignitate
ecclesiae cathedralis exornamus eique insignia, privilegia et honores tribuimus,
quibus ceterae in orbe catholico cathedrales ecclesiae fruuntur. Nova illa
communitas ecclesialis solum ad quinquennium obnoxia erit iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, postea vero ad iurisdictionem
transibit Congregationis pro Episcopis. Cetera secundum canonicas leges
temperentur. Haec omnia ad perficienda Venerabilem Fratrem Aldonem Cavalli,
Archiepiscopum titulo Vibonensem, Nuntium Apostolicum in Chilia, designamus. Re
tamen ad exitum perducta, documenta apparentur quorum sincera exempla ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Has denique
Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus,
contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die quinta mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo et altero,
Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 7, pp. 459-460
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana