The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FORI S. ANNAE*

NOVA CONDITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA SCILICET FORI S. ANNAE

 

Ad totius dominici gregis tutelam destinati, pastorali quidem permoti studio curam continenter adhibemus, ut salutifera Iesu Christi beneficia quam amplissimam multitudinem attingant. Quapropter Nos aptare festinamus ecclesiastica instituta ut proposita haec commodius expediantur. Ideo flagitante Episcoporum Brasiliensium Conferentia ac favente item Venerabile Fratre Alfio Rapisarda, Archiepiscopo titulo Cannensi et in Brasilia Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Fori S. Annae sedem a metropolitico iure Ecclesiae Sancti Salvatoris in Brasilia separamus eamque ad dignitatem archiepiscopalis metropolitanae Ecclesiae attollimus, congruis iuribus privilegiisque additis, quibus ceterae metropolitanae sedes ad iuris normas fruuntur. Nova condita provincia ecclesiastica Fori S. Annae complectetur metropolitanam Sedem eiusdem nominis et dioceses Barrensem, Barreriensem, Bonfimensem, Irecensem, Iuazeiriensem, Paulalfonsanensem et Ruibarbosensem, hucusque ad provinciam Ecclesiasticam Sancti Salvatoris in Brasilia pertinentes. Fori S. Annae sacrorum Antistitem pro tempore dignitate archiepiscopali et gradu Metropolitae honestamus eidemque onera et obligationes addimus, secundum sacrorum canonum praescripta. Praefatae sedis Fori S. Annae in praesentia Episcopum, scilicet Venerabilem Fratrem Itamarum Navildum Vian, O.F.M.Cap., ad dignitatem archiepiscopalem et gradum Metropolitae evehimus, iuribus cunctis concessis ac privilegiis quibus metropolitae fruuntur itemque oneribus et obligationibus additis quibus iidem subiciuntur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Alfium Rapisarda, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOANNES B. card. RE
     Congr. pro Episcopis Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Tharcisius Nardi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 253-254

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top