IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MOSCOVIENSIS MATRIS DEI*
PROVINCIA ECCLESIASTICA MOSCOVIENSIS MATRIS DEI
APPELLANDA
IN RUSSIA CONDITUR
Russiae intra fines Christifideles diligentiore usque ratione mysteria
divina contemplari conantur atque in vita cotidiana praecepta Christi servare.
Nos studiose omnium fidelium spiritale incrementum foventes, nunc ecclesiastica
instituta in cara Russiae terra aptare properamus ad commodiorem etiam
salutiferae veritatis divulgationem. Accepta igitur postulatione Venerabilis
Fratris Thaddaei Kondrusiewicz, Archiepiscopi titulo Hipponensis et
Administratoris Apostolici Russiae Europaeae Septemtrionalis Latinorum,
Conferentiae Episcopalis in Russia unanimi consensu, favorabili exstante
sententia Venerabilis Fratris Georgii Zur, Archiepiscopi titulo Sestensis et in
Russia Sedis Apostolicae Legati, de consilio Secretariae Status, haec quae
sequuntur, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, decernimus et
statuimus. Administrationem Apostolicam Russiae Europaeae Septemtrionalis
Latinorum ad gradum et dignitatem archidioecesis evehimus, Moscoviensis Matris
Dei appellandae, atque ex territorio quattuor communitatum ecclesialium noviter
erectarum, Moscoviensis scilicet Matris Dei, Saratoviensis Sancti Clementis,
Neosibirianae Transfigurationis et Ircutscanae Sancti Iosephi, novam
constituimus Provinciam ecclesiasticam Moscoviensem Matris Dei appellandam.
Ecclesialem communitatem Moscoviensem Matris Dei noviter erectam ad fastigium
metropolitanae sedis dictae Provinciae ecclesiasticae elevamus, factis iuribus
et privilegiis quibus ceterae metropolitanae Ecclesiae, ad normam iuris communis
gaudent. Sacrum Pastorem archidioecesis Moscoviensis Matris Dei dignitate
archiepiscopali ac gradu Metropolitae insignimus atque iuribus et privilegiis
quibus ceteri in orbe catholico Metropolitae secundum canonum normas ornantur,
oneribus pariter et obligationibus quibus iidem ligantur. Novae archidioecesis
sedem in urbe Mosca statuimus, templumque paroeciale ibi exstans, Deo in honorem
Immaculatae Conceptionis dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis
evehimus. Ut Pastori erectae Ecclesiae in eius regimine validum tribuatur
adiutorium, Collegium Consultorum ad normas iuris quam primum instituatur. Circa
Seminarii archidioecesani erectionem necnon sacrorum candidatorum formationem,
serventur praecepta iuris communis, prae oculis habitis regulis Congregationis
de Institutione Catholica. Selecti Seminarii tirones nec non sacerdotes ad
studia complenda, si fas est, Romam mittantur. Haec omnia ad expedienda
Venerabilem quem diximus Fratrem Georgium Zur destinamus, necessarias et
opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Documenta exin
conficiantur ad Congregationem pro episcopis mittenda, contrariis rebus minime
obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Februarii,
anno Domini bismillesimo et altero, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B.
card. RE
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 596-597
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana