The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NEOSIBIRIANAE TRANSFIGURATIONIS*

ADMINISTRATIO APOSTOLICA SIBERIAE OCCIDENTALIS
LATINORUM AD GRADUM EVEHITUR ET DIGNITATEM DIOECESIS,
NEOSIBIRIANAE TRANSFIGURATIONIS APPELLANDAE

 

Animarum bonum Nos iugiter persequentes, aequo animo censuimus sententiam esse accipiendam Venerabilis Fratris Iosephi Werth, Episcopi titulo Bulnensis et Administratoris Apostolici Siberiae Occidentalis Latinorum, qui, ob incolarum copiam in ecclesiastica circumscriptione sibi commissa degentium, postulavit ut memoratae Administrationis territorium ad gradum et dignitatem dioecesis erigeretur. Idcirco libenter concedimus ut tale inceptum ad rem perducatur. Audita igitur favorabili sententia Venerabilis Fratris Georgii Zur, Archiepiscopi titulo Sestensis et in Russia Sedis Apostolicae Legati, nec non de Secretariae Status consilio, sequentia decernimus ac iubemus. Territorium Administrationis Apostolicae Siberiae Occidentalis Latinorum ad gradum et dignitatem evehimus dioecesis, Neosibirianae Transfigurationis appellandae. Novam praeterea dioecesim suffraganeam efficimus Ecclesiae Metropolitanae Moscoviensi Matris Dei eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Moscoviensis Matris Dei subicimus. Huius dioecesis sedem in urbe Novosibirsk statuimus templumque paroeciale ibi exstans, Deo in honorem Transfigurationis dicatum, ad dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Ut Pastori erectae Ecclesiae in eius regimine validum tribuatur adiutorium, Collegium Consultorum, ad normam iuris communis, quam primum instituatur. Quod attinet ad seminarii dioecesani erectionem nec non ad candidatorum formationem, serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis. Selecti seminarii alumni philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi nec non sacerdotes ad studia perficienda Romam, si fas est, mittantur. Ad haec omnia perficienda Venerabilem Fratrem Georgium Zur, quem diximus, deputamus, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum actus peractae exsecutionis exemplar remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
    IOANNES B. card. RE
     Congr. pro Episcopis Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 599-600

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top