IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SARATOVIENSIS SANCTI CLEMENTIS*
IN RUSSIA NOVA DIOECESIS SARATOVIENSIS
SANCTI CLEMENTIS
APPELLANDA ERIGITUR
Meridionalem Russiae Europaeae partem, nempe paucos ante annos
Administrationis Apostolicae Russiae Europaeae Meridionalis Latinorum finibus
circumscriptam, modo postulavit Administrator eius Apostolicus Venerabilis
Frater Clemens Pickel, Episcopus titulo Chusirensis, veluti dioecesim ut
constitueremus. Nobis autem consilium hoc sane opportunum visum est propter
spiritale bonum fidelium illic degentium. Ideo, re mature deliberata auditoque
voto Venerabilis Fratris Georgii Zur, Archiepiscopi titulo Sestensis et Legati
Apostolici in Russia, de consilio Secretariae Status, in territorio memoratae
Administrationis Apostolicae novam erigimus dioecesim Saratoviensem Sancti
Clementis nuncupandam, eamque metropolitanae Ecclesiae Moscoviensi Matris Dei
suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro episcopis obnoxiam facimus.
Ut Pastori novae communitatis dioecesanae in eius regimine validum tribuatur
adiutorium, Collegium Consultorum, ad normam iuris communis, sine mora
instituatur. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo Saratov ponimus, ecclesiam vero
Deo in honorem Sancti Clementis dicatam in eadem urbe exstantem ad gradum
ecclesiae Cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad
eiusmodi templa spectant. Ad Seminarii dioecesani erectionem et sacrorum
alumnorum institutionem quod attinet, iuris communis serventur praescripta, prae
oculis habitis Congregationis pro Institutione Catholica praeceptis. Selecti
autem Seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi necnon
sacerdotes ad studia complenda Romam, si fas est, mittantur. Quod autem ad novae
dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede
vacante, donec novus eligatur eiusdem sedis vacantis administratori,
administratoris electionem, fidelium iura eorumque similia, serventur quae sacri
canones praescribunt. Documenta autem et acta quae conditam dioecesim respiciunt,
in eiusdem Curiae tabulario serventur.
Haec autem, quae praescripsimus,
committimus perficienda Venerabili Fratri Georgio Zur, Archiepiscopo titulo
Sestensi et Legato Apostolico in Russia, absente autem eo, illi qui negotia
curat Apostolicae Sedis in eadem regione, ac omnes eis tribuimus necessarias et
convenientes facultates, etiam subdelegandi quemvis virum in dignitate
ecclesiastica constitutum, onere imposito ad Congregationem pro episcopis
sincerum actus effectae exsecutionis exemplar sedulo mittendi.
Has denique
Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus
minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis
Februarii, anno Domini bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo
quarto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B.
card. RE
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 600-601
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana