The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

JHABUENSIS*

AB ECCLESIIS INDORENSI ET UDAIPURENSI QUODAM DISTRACTO
TERRITORIO NOVA CONDITUR DIOECESIS JHABUENSIS APPELLANDA

 

Ecclesiae universae ministerium ab ipso Domino Nobis demandatum omni diligentia explicare festinamus, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca et efficaciter gentes contingant. Ideo Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quocirca sententiae accedentes Congregationis pro Gentium Evangelizatione, comprobante quoque Venerabili Fratre Laurentio Baldisseri, Archiepiscopo titulo Diocletianensi atque in India Apostolico Nuntio, haec pro Apostolica Nostra potestate statuimus et decernimus: territorium districtuum civilium populari sermone appellatorum Jhabua, Ratlam, Mandsaur, Neemuch necnon municipium vulgo nuncupatum Sardarpur Tahshil in districtu vocato Dhar, a dioecesi Indorensi abstrahimus atque municipium quod dicunt Thandla Tahshil in districtu appellato Jhabua, cum quattuor paroeciis, scilicet Thandla, Dungripada, Jhapandara et Badi Dhamni a dioecesi Udaipurensi separamus. Inde novam dioecesim constituimus, quae Jhabuensis appellabitur seu populari loquela Jhabua. Novam dioecesim suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Bhopalensi atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cathedram episcopalem in templo Beatae Virgini Mariae dicato, in urbe sito quam Meghnagar vocant, locamus. Cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Laurentium Baldisseri, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die prima mensis Martii, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
    CRESCENTIUS card. SEPE
     Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                                    

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
 Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 8, pp. 509-510

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top