The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KHARKIVIENSIS-ZAPORIZHIENSIS*

IN UCRAINA ORIENTALI NOVA CONDITUR
DIOECESIS KHARKIVIENSIS-ZAPORIZHIENSIS

 

Ad plenius prospiciendum spirituali commoditati Christifidelium sibi commendatorum Venerabiles Fratres Ioannes Purwiński, sacrorum Antistes Kioviensis-Zytomeriensis, atque Ioannes Olszański, Praesul Camenecensis Latinorum, sententia excepta ipsius Conferentiae Episcoporum Ucrainae, ab hac Sede Apostolica studiose petiverunt ut, detractis quibusdam dicionum sibi creditarum regionibus, nova inde excitaretur dioecesis. Nos itaque, favente eidem consilio Venerabili Fratre Nicolao Eterović, Archiepiscopo titulo Sisciensi et in Ucraina Apostolico Nuntio, de consilio Nostrae Secretariae Status, has ad Nos admotas preces suscipiendas censemus. De plenitudine ideo Apostolicae potestatis Nostrae a dicione Kioviensi-Zytomeriensi seiungimus locos vulgari lingua nuncupatos: Kharkiv, Luhansk, Poltava, Sumy simulque a dioecesi Camenecensi Latinorum tollimus regiones Donetsk, Dnipropetrovsk, Zaporizhia, quibus ex ita seiunctis locis novam dicionem Kharkiviensem-Zaporizhiensem nominandam iisdem profecto definitam finibus quibus memoratae regiones omnes simul sumptae in praesentia terminantur. Huius novae dicionis sedem in urbe Kharkiv statuimus aedemque paroecialem inibi sitam ad honorem Beatissimae Mariae Virginis in Caelum Assumptae legitime provehimus ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis. Novellam praeterea hanc communitatem suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Leopolitanae Latinorum eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis subdimus. Porro quod ad Collegium Consultorum dioecesanorum attinet necnon Curiam episcopalem et Seminarium, tum etiam sacerdotum educationem et patrimonii bona, iuris communis observentur normae. Haec autem ad singula Nostra mandata exsequenda superius commemoratum Venerabilem Fratrem Nicolaum Eterović destinamus, universas necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate iam constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis germanum exemplum actus eiusdem peractae exsecutionis reddendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet causis haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto mensis Maii anno Domini bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
    IOANNES B.card. RE
     Congr. pro Episcopis Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Iosephus Conte, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 11, pp. 652-653

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top