The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ODESENSIS-SYMPHEROPOLITANA*

IN UCRAINA NOVA CONDITUR DIOECESIS
ODESENSIS-SYMPHEROPOLITANA APPELLANDA

 

Caram Ucrainae terram Christifideles incolentes salutiferas veritates altiore usque ratione meditari conantur atque in cotidiana vita divina praecepta servare. Nos Ipsi summa diligentia totum dominicum gregem pascere nitentes, nunc vero de fidelibus deque cunctis hominibus bonae voluntatis Ucraina cogitamus atque res disponere properamus ut Evangelii ibi praedicatio facilius commodiusque eveniat. Favorabili igitur exstante sententia Venerabilis Fratris Nicolai Eterović, Archiepiscopi titulo Sisciensis atque in Ucraina Apostolici Nuntii, de consilio Secretariae Status, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, a dioecesi Camenecensi Latinorum separamus regiones vulgo Kherson , e Kyrovohrad , Mykalov , Odessa et Rempublicam Autonomam Crimensem atque ex his distractis territoriis novam dioecesim constituimus Odesensem-Sympheropolitanam appellandam. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe vulgo dicta Odessa statuimus templumque ibidem paroeciale, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Odesensem-Sympheropolitanam metropolitanae Ecclesiae Leopolitanae Latinorum suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Episcopis subicimus. Ut sacro Pastori erectae communitatis ecclesialis validum tribuatur adiutorium, Collegium Consultorum ad normam iuris communis quam primum instituatur. Congruae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex bonorum divisione, ad normam can. 122 C.I.C. facienda. Circa Seminarii dioecesani erectionem nec non sacrorum candidatorum formationem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis a Congregatione de Institutione Catholica statutis. Simul ac Odesensis-Sympheropolitanae dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium tenent; ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones Ecclesiae incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae erectam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curia Camenecensi Latinorum ad Curiam Odesensem-Sympheropolitanam rite transmittantur. Cetera cuncta ad Iuris Canonici normas exsolvantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem quem diximus Fratrem Nicolaum Eterović deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto mensis Maii, anno Domini bismillesimo et altero, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
    IOANNES B. card. RE
     Congr. pro Episcopos Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 8, p. 513-514

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top