The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

S. PETRI APOSTOLI URBIS S. DIDACI CHALDAEORUM*

IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEMPTENTRIONALIS CONDITUR
 APARCHIA SANCTI PETRI APOSTOLI URBIS SANCTI DIDACI CHALDAEORUM

 

Nuper Synodus Episcoporum Ecclesiae Babylonensis Chaldaeorum postulavit ut, divisa eparchia Sancti Thomae Apostoli Detroitensis Chaldaeorum utpote nimis ampla ad animarum curam aptius exercendam, nova constitueretur eparchia. Nos, gravissimo fungentes munere Summi Pontificis deque spirituali omnium Christifidelium bono solliciti, obtentis faventibus votis Legatorum Apostolicae Sedis in Foederatis Civitatibus Americae Septemptrionalis, in Iraquia et in Irania, annuente quoque Conferentia Catholicorum Episcoporum Foederatarum Civitatum praedictae Nationis necnon audita Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, Nostra suprema potestate sequentia decernimus. Ab eparchia Sancti Thomae Apostoli Detroitensis Chaldaeorum detrahimus quoddam territorium quo novam condimus eparchiam Sancti Petri Apostoli urbis Sancti Didaci Chaldaeorum cuius eparchialem sedem ac templum cathedrale ponimus in memorata urbe San Diego nuncupata. Eadem Eparchia, quam Apostolicae Sedi immediate subiectam facimus, has sequentes Foederatas Civitates Americae Septemptrionalis complectetur: North Dakota, South Dakota, Nebraska, Kansas, Oklahoma, Texas, New Mexico, Colorado, Wyoming, Montana, Idaho, Utah, Arizona, Nevada, California, Oregon, Washington et Hawaii. Quae iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto mensis Maii, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
    IGNATIUS MOUSSA I card. DAOUD
     Congr. pro Eccl. Orientalibus. Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Iosephus Conte, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 601-602

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top