The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHINGLEPUTENSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CHINGLEPUTENSIS

 

Cum ad provehendam aeternam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut eadem in Natione nova constitueretur dioecesis, Congregatio pro Gentium Evangelizatione omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis atque in India Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuit esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab archidioecesi Madraspolitana et Meliaporensi separamus territorium districtus civilis, qui patrio sermone nuncupatur Kancheepuram, excepto territorio paroeciae Sancti Thomae; ex eoque novam condimus dioecesim Chingleputensem, seu vulgo Chingleput, quam metropolitanae sedi Madraspolitanae et Meliaporensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate Chingleput atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Ioseph Opificis dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Laurentius Baldisseri, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
    CRESCENTIUS card. SEPE
     Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 11, pp. 653-654

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top