The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GANDHINAGARENSIS*

PROVINCIA ECCLESIASTICA GANDHINAGARENSIS
APPELLANDA IN INDIA CONDITUR

 

Dilecta in Indiae terra Christifideles commorantes diligentiore usque ratione salutiferas veritates contemplari conantur cotidianaque in vita Christi exemplum prosequi. Nos qui de spiritali omnium fidelium progressione solliciti sumus, nunc de pastoralibus ecclesialium communitatum in India necessitatibus cogitamus atque ad earum salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta aptare properamus. Itaque quorum interest cognitis sententiis, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Apostolica Nostra usi potestate, a dioecesi Ahmedabadensi distrahimus civiles districtus v.d. Gandhinagar, Mehasana, Patan, Banaskantha et Sabarkantha atque ex iis archidioecesim metropolitanam condimus, factis iuribus et privilegiis quibus ceterae metropolitanae Ecclesiae ad normam iuris communis gaudent, novamque provinciam ecclesiasticam Gandhinagarensem appellandam, cuique dioeceses Ahmedabadensis, Barodensis et Raikotensis, a sede metropolitana Bombayensi detractae, erunt suffraganeae. Novam provinciam ecclesiasticam iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam constituimus. Cathedrale templum archidioecesis Gandhinagarensis in sacra illa aede Sacratissimo Cordi lesu et Dominae nostrae Reginae Mundi dicata, in urbe v.d. Gandhinagar sita, instituimus. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Laurentium Baldisseri deputamus, Archiepiscopum titulo Diocletianensem atque in India Apostolicum Nuntium, facta videlicet facultate aliquem aptum virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo altero, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           CRESCENTIUS card. SEPE         
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 3, pp. 164-165

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top