The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AUCHIANA*

IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS AUCHIANA APPELLANDA

 

Omnium fidelium studiose considerantes spiritales necessitates eorumque evangelicum iter, nunc prae oculis Nostris habemus ecclesiales communitates in Nigeria quae diligentiore usque ratione verba Christi audire conantur eiusque praecepta in cotidiana vita servare. Zelum illum laudabilem Nos augere etiam volentes, de nova cogitavimus dioecesi in Nigeria instituenda. Quapropter quorum interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, ab archidioecesi urbis Beninensis separamus regionem civilem vulgo "Auchi", cum sex v.d. "Local Government Areas", i.e. "Akoko-Edo", "Etsako Central", "Etsako East, "Etsako West", "Owan East" et "Owan West" atque ex his distractis territoriis novam dioecesim constituimus Auchianam appellandam. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d. "Auchi" statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Vincentii de Paul dicaturn, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Auchianam metropolitanae Ecclesiae urbis Beninensis suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Osvaldum Padilla, Archiepiscopum titulo Piensem et Apostolicum in Nigeria Nuntium, deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Novembris, anno Domini bismillesimo et altero, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           CRESCENTIUS card. SEPE         
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 4, pp. 229-330

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top