IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
COXINENSIS*
IN BRASILIENSI NATIONE PRAELATURA TERRITORIALIS COXINENSIS
AD GRADUM AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR SERVATIS IISDEM
FINIBUS ET
NOMINIBUS SIVE DE CURIA SIVE LINGUAE LOCI PROPRIIS
Cum Praelatura territorialis Coxinensis hisce postremis temporibus numero
clericorum operibusque ecclesialibus aliquod incrementum cepisset, Venerabilis
Frater Antoninus Migliore, Episcopus Praelatus Coxinensis, unanimo consensu
Conferentiae Episcopalis Regionalis «occidentis I» atque Praesidis Conferentiae
Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede petivit ut haec praelatura
territorialis ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur. Nos vero
existimantes id in animarum bonum esse cessurum, praehabito faventi voto
Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis atque in
memorata Natione tunc Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro
Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur
Nostra potestate, praelaturam territorialem Coxinensem attollimus ad gradum et
dignitatem dioecesis, servatis iisdem finibus, quibus nunc ipsa terminatur,
atque iisdem nominibus de Curia et linguae loci propriis, quibus ad praesens
nuncupatur. Huiusce novae dioecesis sedem episcopalem in urbe «Coxim» ponimus
ibique exstans templum, Deo in honorem Sancti Ioseph dicatum, ad gradum et
dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Insuper ipsius dioecesis Praesulem
nominamus Venerabilem Fratrem Antoninum Migliore, hactenus Episcopum Praelatum
eiusdem Sedis. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri
Laurentio Baldisseri, Archiepiscopo titulo Diocletianensi et in Brasilia
Apostolico Nuntio, cui quidem tribuimus necessarias et opportunas facultates
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum
exemplar actus peractae exsecutionis mittendi. Hanc denique Constitutionem nunc
et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus non obstantibus.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Novembris, anno Domini
bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vieesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card.
RE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 3, pp. 165-166
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana